GRAFIO seu GRAVIO vel GRAVIUS

GRAFIO seu GRAVIO vel GRAVIUS
GRAFIO, seu GRAVIO, vel GRAVIUS
a Germ. GRAVE, Angl GREVE et REVE, proprie Iudex est fiscalis; per translationem Comes, Comitisque Vicarius, i. e. Vicecomes, item Iudex simpliciter, Praeles, Praepositus. Apud auctores medii saeculi Exactor saepissime nuncupatur. A Comite accurate loquendo sic distinguitur, ut Comes sit, qui gladio Comitatus cingitur: Grafio, qui e iu smodi Comiri est a vice, et a iuribus Comitatus exigendis: hodie tamen ambo vocabula pro uno eodemque sumuntur. De variis Grafionum, apud Anglos inprimis, speciebus, quales sunt: Burgravius, Centgravius, Dingravius, Gogravius, Hundredgreve, Landegravius, Ledgrevius, Margravius, Mergravius, Palantgravius, Portgreve, Rheingravius, Seareve, Shiregreve, Thingrevius, Trithingrevius. Tungrevius. Vide Hent. Spelmann. Gloss. Arch. Sed ex ominibus peve Scriptoribus, qui Grafionum meminêre, id nomen eos pro Comitibus usur pasle constar. nempe eâ tempestare Comites, licêt officio Iudicis functi, vectigalia insuper publica exegêre; quod fecêre etiam Ballivi qui iis postmodum in provinciis successêre: unde et Iudices fiscales dicti sunt, quod et Iudices essent et vectigalium exactores. Vocis etymon quod attiner, Lips. Wendelin. Iac. Eyndius Chron. Zeland. l. 2. Alii, a verbo γράφειν, Grasiones dictos volunt: Cum enim, inquit Eyndius, Praesides provinciarum commissas sibi ditiones per Iurisperitos Scribas et per Quaestores, aliosque e comitatu regerent, literarumque legendarum et scribendarum, multo magis iuris dicundi, in tanta tum barbarie, summa ignorantia esset; omnes, qui literas tractabant, in hoc munere, Graphios tanq. Graphiarios, ἀπὸ τȏυ γράφειν dixêrunt. Besoldus a Gr. γραῦς deducit, ita et Graven appellati sint, tamquam Seniores: qua postrema appellatione donatos constat Viros Optimates ac Urbium provinciar umqueve praecipuos. Heigius a Belg. Graben, i. e. sossâ; quasi limitibus praefecti Comites fuerint. Alii a Saxon. Grave, i. e. Iudex Scriekius in Orig. Celtic. Graeff dictum vult, quasi Gaer-haeff, h. e. tributorum exactorem, Gravatorem et Gravaringum, de quibus infra. Nec abludit multum Lambardi, Rastalli et Spelmanni coniectura, qui a Saxon, gerepen, per sync. grepen, h. e. rapere, originem eius arceliunt, hoc enim Exactorum proprium etc. Vide C. du Fresne in Gloss. et infra Graphiones.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”